Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 774

Der Decan Engilbreht verleiht an Abt Salomon den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Helfenswil gegen Zins.
Datierung: 913 05 28 (?)
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi ordinante clementia Engilbreht decanus monasterii sancti Galli. Cum communi parique consensu fratribus nobis omnibus complacuit ut res, quas nobis senior noster, domnus Salomon episcopus et abba contradidit, cum manu advocati nostri Amalungi per hanc precariam ei represtaremus, quod et fecimus Tradidit enim nobis praedictus senior noster cum manu advocati eius Chuonradi comitis quicquid rerum in villa Helfolteswilare nuncupata ad ius regium pertinentium cum suo servitio ex regia donatione in proprietatem adquisivit, cum domibus, aedificiis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, exitibus et reditibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, quaesitis et inquirendis, omnia ex integro ad praefatum monasterium tradidit; eo videlicet pacto, ut res praenominatas atque omnes alias res in praescripta villa Helfolteswilare ad praetitulatum monasterium succedentes cum ecclesia et reliquis universis usibus ad eandem villam iure pertinentibus ipse ad se recipiens per tempus vitae suae possideat. Et post obitum suum servitor eius Cozzolt monachus unus ex nobis, si illum supervixerit, utrasque res et illas, quas ipse tradidit, et illas, quas de monasterio recepit, tempore vitae eius sub usu fructuario possideat, post eius autem discessum utraeque res ad monasterium redeant perpetualiter possidendae Actum in monasterio coram altari publice, praesentibus istis, quorum hic nomina subponuntur Signum Engilberti decani et advocati eius Amalungi, qui hanc precariam cum consensu omnium fratrum patraverunt. Signa et aliorum testium. Ruadker sacratarius. Pero portarius. Wito hospitarius. Hartman camararius. Waldhere cellararius. Cozzolt prepositus. Introducantur et alii testes. De Durgeuve: Note. Reginger. Willehere. Immo. Lantpreht. Perihker. item Immo. Folcherat. Othere. Haicho. Pernhart. Liutprant. Hadabreht. Azzo. item Azzo. Winidhere. Kerloh. item Reginger. Heinrich. Erchanbreht. item Hadabreht. Thiotpreht. Engilram. Wolfhart. Wito. Winerat. Walto. Waldram. Nandker. De Zurichgeuve: Wito filius Uodalrici comitis. Thiotpold. Steiiung. Albker. Iring. Kisalbreht. Helmerich. De Linzgeuve: Chuonradus comes. Kisalvrid. Thancho. Isanhere. Ego itaque Elolf indignus monachus atque diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem VI fer., VII kal. iun annum domni Chuonradi regis II, comitem ......