Liubolf überträgt seinen Besitz in der Mark Leutenwil (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 912
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Christi nomine Ego Liubolf trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse videtur, omnem proprietatem meam, quae me de portione patris mei Snelhardi et fratris mei Weitrammi contingit in Luteraroheimarro marcho ea videlicet ratione, ut ego easdem res ad me recipiens tempus vitae meae sub censu I denarii possideam absque redemptione. Et si mihi legitima procreatio nata fuerit, praedictas res sub eodem censu possideat, redemptione illi et eorum posteris perpetualiter denegata; si autem legitimi heredes defecerint, tunc praefatae res ex integro ad monasterium succedant possidendae absque contradictione ullius personae Si quis hanc cartam traditionis irrumpere temptaverit, irrita sit eius machinatio et ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat Actum in monasterio sancti Galli publice, presentibus his, quorum hic signa continentur Signum ipsius Liubolfi, qui hanc traditionem perpetravit. Signa et aliorum testium. Thiotpret. Puoto. Winerat. Adalram. Wito. Cozolt. Meginbold. Erchanger. Effo. Paro. Ego itaque Uodalrich indignus monachus et subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem annum Chuonradi regis primum, sub Uodalrico comite.