Abt Salomon verleiht an Weitram den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Leutenwil (?) gegen Zins.
Datierung: 912
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Christi igitur favente clementia Salomon abba monasterii sancti Galli. Complacuit nobis una cum consensu fratrum et manu advocati nostri Amalungi ut res, quas nobis Weitram contradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod et fecimus Tradidit itaque nobis praefatus Weitram omnem proprietatem suam, quae illi ex patris sui parte Snelhardi et fratris sui Liubolfi habere contingit in Luteraroheimmarro marcho; ea videlicet ratione, ut ipse easdem res ad se recipiens tempus vitae suae sub censu I denarii possideat absque redemptione ad missam sancti Andreae in Wattewilare persolvendum, Liubolf autem frater eius sub eodem censu ad eundem locum de sua portione persolvat. Et si illi legitima procreatio nascatur, praedictas res sub eodem censu possideat redemptione illi et eorum posteris perpetualiter denegata; si autem legitimi heredes defecerint, tunc praefatae res ex integro ad monasterium succedant possidendae Actum in monasterio sancti Galli publice, praesentibus his, quorum hic signa continentur Signum Salomonis abbatis et advocati Amalungi, qui hanc precariam perpetraverunt. Sig. Alberici decani. Ruodkeri sacratarii. Engilberti praepositi. Hartmanni camerarii. Thiotonis cellararii. Ruodperti portarii. Tuotilonis hospitarii. Signa et aliorum testium. Weitram. Thiotpret. Puoto. Winerat. Adalram. Wito. Cozolt. Meginbold. Erchanger. Effo. Paro. Ego itaque Uodalrich indignus monachus et subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem feriam IIII ... annum Chuonradi regis I, Uodalricum comitem.