Ruodpret vertauscht an Sanct Gallen seinen Besitz in der Mark Büren gegen zwanzig Jucharte Acker- und Wiesland zu Bichelsee, Wallenwil, Itaslen und Maischhausen.
Datierung: 912 11 06
Ausstellungsort: Adorf
Quando commutationes vel concambia rerum fiunt, necesse est ea propter futura iurgia, quae facile possunt oboriri, vinculo conscriptionis praemunire Ego itaque Ruodpret trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon praeesse dinoscitur, quicquid hodierna die visus sum habere in Purraro marcho, tam domibus, quam ceteris aedificiis, mancipiis, campis, silvis, cultis et incultis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus et quicquid superest, quod adhuc venire debet in meam potestatem ut rectores eiusdem monasterii teneant atque possideant Et ipsi econtra dederunt mihi cum manu advocati sui Amalungi XX iuchos in locis denominatis, hoc est in Pichilense et in Walawilare et in Ittenasana et in Meistereshusan inter arativa terra et pratis; ea videlicet ratione, ut ego ipse et legitimi heredes mei teneamus atque possideamus in perpetuum sine ullius contradictione Si quis autem, quod fieri non credo, hanc cartam concambii infringere temptaverit coactus persolvat ad aerarium regis auri untias III et argenti pondera V et nihilominus hoc concambium firmum permaneat stipulatione subnixa Actum in Aadorf, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Ruodperti, qui hoc concambium fieri rogavit. Signa et aliorum. Amalung. † Arolf. † Engilram. † Reginger. † Wolfram. † Ruodho. † Otker. † Adalho. † Hadamar. † Hugimar. † Rathere. † Heitar. † Cozzolt. † Sigifrid. † Richart. item Adalho. Ego itaque indignus presbyter Sigibret scripsi et subscripsi Notavi diem VI feriam, VIII id. Nov annum I Chuanradi regis, Uodalricum comitem.