Abt Salomon verleiht an Engilbold die von ihm an Sanct Gallen übertragenen zwei Hufen zu Wintersweiler gegen Zins.
Datierung: 909 10 15 (16)
Ausstellungsort: Wintersweiler
Christi igitur favente clementia Salomon abba monasterii sancti Galli. Complacuit nobis atque convenit una cum consensu fratrum nostrorum ut res, quas nobis tradidit Engilboldus, per hanc precariam ei prestaremus, quod et ita fecimus Tradidit nobis prefatus homo in pago Prisigaugense in marcha seu in villa nuncupata Witereswilare duas hobas cum toto edificio et oportunitatibus ad hoc pertinentibus; ea videlicet ratione, ut ipse et coniux sua habeant usque dum vivant et censum in missa sancti Galli, hoc est I denarium, persolvant, et post obitum illorum Theganhart prepositus habeat quousque vivat, atque post discessum ipsius ad prefatum monasterium revertantur Has itaque prefatas res, sicut ibidem canitur, illi concessimus, cartam precarii scribere postulavimus Si quis vero contra hanc cartam precarii aliquam fraudem temptaverit agere, iram Dei sentiat et ad erarium regis multa persolvat id est auri uncias III, argenti pondera V et haec carta precarii firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Sublevata in villa Witireswilare. Signum domni Salomonis abbatis. sig. Theganharthi prepositi. sig. Engilperti decani. sig. Alberici prepositi. sig. Cozperti portarii. sig. Tuotilini ospitarii. sig. Ecchoni editui. sig. Isoni cellararii. sig. Ruodperti prepositi. † Thietoni prepositi. Cozolti. † Managolt. Albker. † Hartrih. Ekehart. † Eto. † Ekkehart. Thietpert. Hiltiger. Walthere. Chonzo. † Uoto. Hunfrid. Libo. Alaker. Puriching. Emicho. † Ruman. Ego itaque Ripertus indignus presbyter scripsi die lunis, id. octob., luna XXVI anno incarnationis Domini DCCCVIIII, regnante Ludowico rege anno X, sub comite Adalberone.