Bischof und Abt Salomon überträgt die Abtei Pfävers unter bestimmten Bedingungen an Sanct Gallen.
Datierung: 909 12 28
Ausstellungsort: Kirche St. Gallen
In Christi et pro Christi nomine Salomon Constantiensis ecclesiae praesul idemque monasterii confessoris Christi Galli abba. Trado ad ipsum sancti Dei altarium cum manu advocati mei Domnici Curiensis pro aeterna remuneratione regis ac pro animae meae parentumque meorum requie abbatiam Favariensem, quam mihi dominus res Hludowicus suae praecepto auctoritatis, Burchardo earundem partium duce consentiente et astipulante, in proprietatem habendi, commutandi seu cuilibet condonandi concessit, cum omnibus illo legaliter aspicientibus et sequestratione terminorum atque locorum eidem monasterio Favariensi adhaerentibus, omnia plane haec ex integro ad coenobium sancti Galli contrado, astante ac manus suae impositione sermonumque attestatione ipsam traditionem confirmante nepote meo Waldone necnon et eiusdem pueri advocato Erchangario comite, cui nimirum puero eundem prius locum profecturus in hostem, si de acie non remearem, contradidi. Igitur communi manu ac voluntate praescriptum Favariense monasterium sancto Gallo eiusque famulatoribus rata et stabili donatione contradimus, ut a sancti confessoris Christi officialibus memorata Favariensis cella procuretur, gubernetur ac perpetualiter cum divina propitiatione possideatur; sub ea dumtaxat pactione, ut dum ipse in saeculo vivam ipsum locum praedialiter optineam et curtem ipsam Pussanwanch causa pactionis diebus vitae meae possideam solidumque unum pro censu singulis inde annis in festivitate sancti Galli ipsius altario imponam. Et si praedictus Waldo filius sororis meae mihi superstes fuerit, praefatam abbatiam eo modo in diebus tantum suis hereditetur, ut a monasterio sancti Galli curtem Pussanwanch cum legitimis eiusdem loci rebus et terminis accipiat diebusque vitae suae possideat atque censum ex hoc per singulos annos, VI videlicet denarios, persolvat in solemnitate domni Galli ad illius aram. Si vero eveniat episcopii illum dignitatem adipisci et in sacrum ordinem annuente Domino consecrari, continuo supradictam cellam sancto Gallo eiusque servitorum ditioni ac potestati sine aliqua rerum aut locorum eorundem diminutione cedere permittat, praestitam vero a monachis curtem usque in vitae suae tempus possideat deinceps possessione ad priores redeunte. Verum si regia vel ulla saecularis potentia haec fortassis irrumpat, scilicet ut monasterium Favariense a coenobio sancti Galli subtrahatur, praedicta curtis monachorum dominio confestim restituatur, et si territorium Pussanwanch a monachis forte interdicatur aut denegetur, haereditario iure in abbatia Favariensi potiatur et utraque pars suo fungi permittatur. Rogo autem et obtestor per viveritis Dei ineffabile nomen et per tremendi iudicii diem, ut omnis, qui tunc eum velit habere placabilem eiusque sanctis se esse consortem, huius traditionis non impediat constitutionem et in sancti patris Galli conciliis unusquisque audiens se praebeat adiutorem. Sancita sunt haec et statuta in ipsa sancti Galli ecclesia praesente numerosa populi frequentia, ex quibus praecipuorum huic cartae indita sunt signacula. Signum episcopi Salomonis et advocati eius Domnici Curiensis sig. Waldonis et advocati illius Erchangeri comitis. sig. Albrici decani et advocati illius Willeharii. Signa et aliorum astantium. † Thracholf episcopus. † Hiltine episcopus. † Uodalrich comes. † Chuonrat comes. Peretholt comes. Huc comes. Adalbret comes. Ruadolf. Pirichtilo. Wito. Wolfram. Horscolf. Wito. Othere. Winidhere. Adal. Haicho. Wolfpoto. Plidger. Waldram. Toto. Adalhart. Heile. Cozzolt. Cunzo. Adalbold. Erimbret. Anshelm. Kerolt. Werin. Kerhart. Cozpret. Pernhart. Pernolt. Ego Notker infans et sancti Galli famulus ad vicem Waltrammi bibliothecarii scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., V kal. ian XIII annum Hludowici regis, comitem Adalbertum.