König Ludwig schenkt die kleine Abtei Pfävers an Bischof Salomon von Constanz.
Datierung: 905 02 06
Ausstellungsort: Regensburg
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Si servorum Dei peticionibus clementer annuimus et petita usque ad effectum perduxerimus, non solum regalem morem decenter implemus, verum etiam ipsos Dei famulos studiosiores in divinis pro nobis exhibemus et promptiores. Idcirco notum esse volumus omnibus scilicet sanctae Dei aecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet atque futuris, qualiter nos pro aeternae mercedis augmento et pro devotissimae servitutis ac fidelitatis merito, intercedentibus quoque venerabilibus episcopis Adalperone et Waltone, cuidam venerabili Constantiensis aecclesiae pontifici, cui nomen Salomon, quandam abbatiunculam Favares nuncupatam, quae sita est in Retiae Curiensis partibus, consentiente videlicet atque perdonante Burchardo illustri marchione, qui eandem eatenus iure beneficiali obsederat, perenniter in proprium concessimus cum aecclesiis, decimis, cum curtilibus, aedifitiis, locis, vicis ac villis, mancipiis, familiis utriusque sexus, campis, montibus, vinaeis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis, exitibus ac reditibus, terris cultis et incultis, molinis, piscationibus, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus omnibusque appenditiis suis. iussimus quippe hoc praesens nostrae auctoritatis preceptum inde conscribi, per quod decernimus firmiterque precipimus, ut prefatus honorabilis presul Salomon nunc et deinceps omni tempore prenominatam abbatiolam cum integritate sua iure proprietario habeat, teneat atque possideat faciatque inde quicquid sibi libuerit, nulla umquam contradicente persona, quatinus eundem Dei electum presulem cum subiecto sibi clero pro nobis et antecessoribus nostris sedulo Dei misericordiam implorare delectet. Et ut haec concessio nostrae largitionis firma stabilisque perpetuis perseveret temporibus, manu propria nostra subtus eam roborantes anuli nostri impressione insigniri iussimus. Signum domni Hludowici M gloriosi regis. Engilpero notarius ad vicem Diotmari archicappellani recognovit et subscripsit. Data VIII id. febr., anno Domini DCCCCV, indictione VIII, anno V regni domni Hludowici regis. Actum civitate Radaspona in Dei nomine feliciter. Amen.

