Abt Salomon verleiht an Wolfhere den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Bernang und Uzwil, dazu Lömiswil, das Gütchen Willobolds und eines zu Roggwil gegen Zins.
Datierung: 904 (902) 09 19 (20)
Ausstellungsort: Henau
Ego Salomon ordinatione divina episcopus atque abba monasterii sancti Galli decrevi cum consensu eorundem fratrum et manu advocati mei Witonis res, quas nobis Wolfhere tradidit, ei per hanc precariam represtare Tradidit autem nobis idem Wolfhere quicquid proprietatis in Ringouve in loco, qui dicitur Farniwang, et in omni illa marcha circumcirca habuit, vineis, agris, pratis, silvis propriis et usu communium, pascuis et paludibus alpibusque, aquis aquarumque decursibus atque usibus, aedificiis quoque multiplicibus et quicquid in Durgouve in loco, qui dicitur Uzzonwilare, et in omnibus eius confiniis a potentibus hominibus et legitimis heredibus accepit aut omnimoda sagacitate et industria adquisivit; eo pacto, ut pro his rebus villam, quae dicitur Liubmanni, et possessiunculam, quae dicitur Willoboldi fabri, et aliam iuxta Roccowilare diebus vitae suae sub censu unius denarii possideat, sed et illa sua pariter retineat, donec iuxta voluntatem rectorum eiusdem monasterii et misericordiam Dei eidem congregationi conectatur; post eius vero obitum aut saeculi contemptum, compar illius Hilddruda et filius ipsius Wolfthrige beneficiolum illud in Liubmanneswilarre et possessiunculam Willoboldi et illam in Rocconwilarre diebus tantum vitae suae possideant sub censu duorum denariorum; post illorum vero obitum cuncta illa redeant ad monasterium. Sed et duo oratoriola, in Berge scilicet et Steinahun, ea conditione suscepit in missarum ac psalmodiae celebratione atque luminarium sumministratione curanda, ut annuatim illi a decano ipsius monasterii dentur porci saginati tres et IIII carradae de grano, duae de siligine, duae de avena, et ea cuncta, quae ipse de suo tradidit, cum ipsis oratoriis post ipsius obitum aut a se saeculum relictum in utilitatem fratrum redigantur. Unam vero hobam in Farniwang et mancipiola sua cum varia supellectile extra hanc traditionem reliquit propter quandam necessariam propinquam suam Si quis vero contra hanc precariam venire et eam infringere conatus fuerit ad fiscum regis auri uncias tres, argenti libras sex coactus persolvat et hec precaria nihilominus firma et stabilis permaneat Actum in Heninouva in basilica publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Salomonis episcopi et advocati eius Witonis. sig. Folchardi decani. Otwini sacratarii. Beronis praepositi. Winidharii portarii. Engelberti camerarii. sig. Wolfharii et advocati eius Otharii, per cuius manum ipsam traditionem perfecit. sig. Uodalrichi. Eskerichi. Richlozi. Arolfi. Immonis. Wettini. Folchradi. Hadomari. Cozberti. Adalrammi. Wacharii. Wolfhardi. Ellenbaldi. Adalberti. Zullingi. Ratpoti. Hildiberti. Adalberti. Buozonis. Willohelmi. Ego itaque Notker indignus monachus et hospitarius sancti Galli rogatus scripsi Notavi diem IIII fer., XII kal. oct annum quintum regni ....