Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 739

Heribret schenkt seinen Besitz zu Heldswil an Sanct Gallen und erhält dafür 52 Jucharte (Ackerland?) und 14 Jucharte Wald zu Waldkirch gegen Zins.
Datierung: 904 11 01
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Omne, quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia praecavenda, quae diversis temporibus oboriri possunt, notitia conscriptionis posterorum auribus intimare Idcirco notum sit omnibus, tam praesentibus, quam futuris, quod ego Heribret quoddam concambium feci cum Salomone episcopo et abbate monasterii sancti Galli Dedi itaque praedicto episcopo et abbati quicquid proprietatis in Heidolfeswilare hodierna die visus sum habere econtra de rebus ipsius coenobii LII iuchos atque XIIII iugera silvae in Waldchirichun ea videlicet ratione accepi ut ego ipse de ipsa parte, quam concambiavi, III maldra singulis annis persolvam et uno die foenum secaverim et in unaquaque aratura I iuchum arem et seminaverim, sed illud semen de dominico assumam; similiter quoque legitimae procreationi meae praenominatas res sub praedicto censu liceat sine ullius contradictone perpetualiter possidere Actum in ipso monasterio publice, praesentibus his, quorum hic signacula continentur Signum ipsius Heriberti, qui hoc concambium fieri rogavit. Signa et aliorum testium, qui praesentes fuerunt. sig. Eskirich. Luto. Reginker. Note. item Reginker. Heitar. Adalho. Lantfrid. item Adalo. Dhiotpret. Pato. Yso. Haicho. Ruadpret. Ego itaque Waldhere indignus monachus atque diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., kal. novemb annum V Lhudowici regis, Adalbertum comitem.