Lantfrid überträgt seinen Besitz in der Mark Uster, mit Ausnahme dessen zu Riedikon, an Sanct Gallen.
Datierung: 902 05 03
Ausstellungsort: (Mönch-)Altorf
Ego in Dei nomine Lantfrid pro animae meae parentumque meorum et propter praesentis stabilitatem necessitatis trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis Salomon abba praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis in Ustra marcha hodierna die visus sum habere, tam domibus, quam ceteris aedificiis, agris, pratis, campis, pascuis, aquis, silvis. cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro ad praefatum monasterium delegata esse volo illa possessione excepta, quam habeo in Rietinchovan ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam sub censu unius denarii, quem singulis annis ad ecclesiam, quae in Altorf sita est, persolvam. Similiter et omnis legitima procreatio mea easdem res tempus vitae suae sub eodem censu possideat, redimendi licentia tam illis, quam illis omnino denegata Si quis autem hanc cartam traditionis violare praesumpserit auri uncias III et argenti pondera V ad aerarium regis coactus persolvat carta autem traditionis firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum est in Altorf, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum ipsius Lantfridi, qui hanc mortem fieri rogavit. Signa et aliorum testium. † Pernhart. Reginger. Thiedolt. Hadamar. Wipret. Ruodker. Erchanbret. Ruadpret. Adalpret. Ruadpret. Ruodpold. Adalpret. Ruodkoz. Amalpret. Otker. Perehtolt. Werimpret. Uozo. Ego itaque Elolf subdiaconus cucullariorum sancti Galli novissimus ad vicem Peronis scripsi et subscripsi Notavi diem II fer., V non. mai annum III Hludowici regis, Uodalricum comitem.