Ruadpret vertauscht an Abt Salomon seinen ererbten Besitz zu Hettlingen gegen Sünikon und Dachsleren.
Datierung: 897 07 27
Ausstellungsort: Wülflingen
Quando commutationes vel concambia rerum fiunt, necesse est eas propter futura iurgia, quae temporibus venturis possunt oboriri, precavenda scripturae vinculo premunire Inde notum sit omnibus, tam presentibus, quam futuris, quod ego Ruadpret quoddam concambium facere decrevi cum Salomone abbate monasterii sancti Galli et cum fratribus spiritali subiectione sibi subiacentibus, quod et ita perfeci Dedi itaque ego eis potestativa manu quicquid in Hetininga, quod situm est in pago Turgaugensi, hereditario iure visus sum possidere ea conditione, ut fratres eiusdem prefati monasterii eundem locum cum omnibus ad eum pertinentibus eo iure vel lege possideant, sicut ego et progenitores mei eum per succedentium temporum curricula potestative possedimus id est domibus, pomariis, exitibus et introitibus, viis, aquis aquarumque decursibus, agris, pratis, silvis, pascuis in omnem partem vergentibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, et quicquid dici vel nominari potest Et econtra accepi ab eodem abbate et a fratribus et de manu advocati sui Eskerici duo loca, unum qui dicitur Zurrinchova, alterum qui dicitur Thahssanarra, cum omnibus ad ea pertinentibus, a predicto monasterio valde remota, sed mihi nimium oportuna; eo pacto, ut pars utraque acceptae ius concambitionis deinceps inconvulsum et inviolabile absque ullius contradictione vel repetitione possideat sicque pari diffinitione sancimus, ut si qua pars vel quilibet exin calumniam vel repetitionem huic concambio ingerere temptaverit, quod coepit non obtineat, et in aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V cogatur persolvere et nihilominus haec carta concambii perpetim sui vigoris firmitatem optineat, ita procul dubio si imperatoris clementiae complacuerit Actum in loco, qui dicitur Wulvilinga, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Ruadperti, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Liuto. sig. Cozpret. sig. Othere. sig. Ruadinch. sig. Arolf. sig. Eskirih. sig. Lantpret. sig. Reginbold. sig. Uto. sig. Adalgoz. sig. item Uto. sig. Thiotker. Ego Moyses subdiaconus et monachus scripsi et subscripsi Notavi diem IIII fer., quarta kal. augusti annum Arnulfi imperatoris II, Adalbertum comitem.