Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 702

Ruadker überträgt seinen Besitz zu Affoltern an Sanct Gallen.
Datierung: 896 05 13
Ausstellungsort: (Mönch-)Atorf

Ego Ruadker cogitans instabilitatem presentis vitae et econtra estimans proemium aeternae trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Salomon spiritali regimine preesse videtur, quicquid hereditatis habere visus sum in Wolvoltesaffalterun, aedificiis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, et ut breviter perstringam, quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro tradita atque delegata esse volo ad prefatum monasterium; ea dumtaxat conditione, ut ego et legitima procreatio mea easdem res ad nos recipientes tempus vitae nostrae sub censu unius denarii possideamus, redemptione mihi et illis denegata. Si autem legitima mea procreatio penitus defecerit, tunc eaedem res redeant ad monasterium perpetualiter possidendae sine ullius personae contradictione Si quis hanc kartam traditionis irrumpere voluerit, quod omnino fieri non credo aerarium regis quae continentur in lege Alamannorum coactus persolvat et nihilominus haec carta firma permaneat Actum in Haltthorf, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Ruadkeri, qui hanc kartam fieri rogavit. Signa et aliorum testium ibi presentium. † Immo. † Folcherat. † Paldine. † Hademar. † Wisirih. † Cundolt. † Ruadpret. † Thegenhart. † Rihpret. Ego Engilbret servus servorum sancti Galli vice Peronis prepositi scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., II id. mai annum Arnulfi regis VIIII, imperatoris I, comitem Adalgozum.