Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 703

Ruadker überträgt seinen durch Erbschaft erworbenen Besitz in der Mark Esslingen an Sanct Gallen.
Datierung: 896 05 13
Ausstellungsort: (Mönch-)Atorf

In nomine Domini Ego Ruadker pro remedio animae meae trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo Salomon serenus abba esse cognoscitur, omnem acquisitionem meam, quam habeo in Ezzilingarre marcho, quam frater mens et filii eius mihi propriam hereditatem dederunt; omnia itaque tradita atque delegata esse volo ad predictum locum; ea scilicet ratione, ut ego et legitima progenies mea easdem res possideamus usque ad finem vitae nostrae sub censu unius denarii; quandocumque autem legitima proles mea defecerit, eaedem res redeant ad monasterium in servitium monachorum ibidem degentium Acta sunt haec in Altthorf, presentibus istis Signum ipsius Ruadkeri, qui hanc traditionem fecit. † Immo. † Paldine. † Hadamar. † Wisirih. † Ruadpret. † Cundolt. † Thegenhart. † Ricpret. Ego Engilbret humilis monachus atque diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., II id. mai annum Arnulfi regis VIIII, imperatoris I, comitem Adalgozum.