Hadamar vertauscht an das Kloster Sanct Gallen seinen Besitz zu Chostancineswilare gegen ebensoviel zu Bernegg.
Datierung: 895 10 15
Ausstellungsort: (St. Johann-)Höchst
Quandocumque inter diversas partes volubilium rerum commutationes aguntur, necessarium existimamus, ut ea ad devitandas pravorum obiurgationes stilo conscriptionis adfirmare curemus Complacuit enim mihi Hadamaro, quatenus omnia, quae hodierna die in Chostancineswilare visus sum habere, ad monasterium sancti Galli autentica manu contraderem, quod et ita feci; ea videlicet ratione, ut ego de ipsis gubernatoribus eiusdem coenobii tantum aequali sorte in Farniwang econtra cum manu advocati sui Cozperti reciperem, quod et ita factum est; eo siquidem modo, ut ipsi fratres easdem res ad se recipientes potestatem habeant in utilitatem redigere, sicut et ego et progenitores mei habuerunt, et iterum ego illas res, quas ipsi mihi in Farniwang contradiderunt, ad me recipiens eandem potestatem in usus meos redigendi habeam, sicut et ipsi et antecessores eorum habuerunt Nullus autem ex mea vel illorum parte hanc cartam concambii irritam facere aut eam infringere praesumat. Quod si quis praesumpserit auri uncias III et argenti pondera V coactos ad publicum aerarium persolvat haec vero carta nihilominus firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Hostethe, publice praesentibus quorum hic signa continentur Signum Hadamari, qui hanc cartam traditionis fieri rogavit. sig. Cozperti. sig. Kerharti. sig. Kerine. sig. Folcherati. sig. Rathere. sig. Ruothfrid. sig. Wolvine. sig. Werint. sig. Purichwarti. sig. Kerharti. sig. Engilharti. sig. Engilboldi. sig. Sigiharti. sig. Ebirolfi. sig. Hupret. sig. Wolfleiph. sig. Thiothelmi. sig. Engilpoldi. sig. Adalhelmi. sig. Eberhart. sig. Chadeloch. sig. Adalpret. sig. Wigo. sig. Sigihart. sig. Puobo. Ego itaque Muothelmus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem id. octobris annum octavum Arnolfo rege regnante.