Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 699

Hadamar vertauscht an Abt Salonion eine Hufe zu Neschwil gegen eine andere zu Wildberg.
Datierung: 895 09 23
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine ego Hadamar. Complacuit mihi in animo meo quoddam concambium facere apud Salomonem abbatem monasterii sancti Galli et episcopo et cum advocato eius Eskerico, simul cum fratribus, quod et ita feci Dedi enim inprimum ad honorem sancti Galli unam hobam in Neskewilare in ius prefati monasterii; ea conditione, ut ab illis aliam hobam ad me recipiam in Williperge in ius proprietatis tempus vitae meae, similiter et mea legitima cuncta procreatio a me genita Quod si aliquando ipse abbas aut fratres ipsius monasterii presentem concambium subvertere vel minorare voluerint, nullo modo ego ipse et mea legitima procreatio careamus nostrae iustitiae firmitatis rectitudine sed presens conscriptio concambii omni tempore firma et stabilis permaneat cum testibus subnexa. Actum in monasterio sancti Galli publice, presentibus quorum hic nomina notantur. Signum Hadamari, qui hoc concambium fieri voluit. sig. Eskerici. Ruodpret. Reginger. Folcherat. Wito. Thietpret. Adalram. Cozpret. Erchanger. Puozzo. Folchart. Lantfrid. Liutolt. Christan. Ego itaque Pero indignus levita et prepositus scripsi et subscripsi. Notavi diem martis, X kal. oct., annum VIII Arnulfi regis, comitem Adalbertum.