Walthere überträgt seinen Besitz zu Gossau an Sanct Gallen.
Datierung: 893 06 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine Ego Walthere divinae credulus voci, qua dantibus dicitur dari, insuper presenti diffidens instabilitati trado ad monasterium sancti Galli, ubi nunc religiosus abba Salomon preesse dinoscitur, quicquid habere cognoscor in Gosesauwarra marcha, hoc est quod mihi cum fratribus meis dividenti ad portionem devenit, omnia ex integro videlicet tradita atque delegata esse volo ad prefatum monasterium; ea scilicet conventione, ut ego et legitima proles mea ad nos recipientes easdem res tempus vitae nostrae possideamus et insuper XXX iuchos de terra arativa et silvatica ex rebus ipsius monasterii in supranominato loco in beneficium suscipiamus similiter possidendos sic tamen, ut nobis non aliter utrasque res possideri liceat, nisi sub censu quatuor maldrorum et totidem pullorum, haud ulla redemptione concessa Si vero legitima suboles mea penitus defecerit, utraeque res redeant ad prefatum locum sine ulla contradictione perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut ulla alia opposita persona hanc cartam traditionis infringere aut irritam facere temptaverit, quod coepit non obtineat et ad aerarium publicum auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec carta firma permaneat stipulatione subnexa Actum in eodem monasterio, presentibus quorum hic signa continentur Signum ipsius Waltharii, qui hanc traditionem perpetravit. sig. Wito. † Reginger. † Adalram. † Thiotbert. † Winerat. † Note. † Rihker. † Waldker. † Richili. † Penko. Ego itaque Engilbertus monachus et subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicam, VIII kal. iul annum Arnulfi regio VI, Adalbertum comitem.