Helmeger überträgt seinen Besitz zu Thumringen an Sanct Gallen.
Datierung: 890 05 14
Ausstellungsort: Thumringen
Ego itaque Helmeger de incertitudine praesentis vitae cogitans et aeternae beatitudinis praemia adipisci desiderans trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Pernhardus praeesse dinoscitur, quicquid hodierna die visus sum habere in loco, qui dicitur Tuomaringa, in pago Prisageuve, tam domibus, quam caeteris aedificiis, agris, pratis, vineis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro ad praefatum monasterium trado; ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam et annis singulis censum inde persolvam II denarios, et cum mihi placuerit cum I solido redimendi licentiam habeam; si autem ego non redimero et uxor mea Hitta me supervixerit, ipsa et legitimi filii nostri easdem res sub praefato censu possideant. Et si illis placuerit, easdem res sub praefata redemptione redimendi licentiam habeant; si autem illa vel filii nostri non redimerint, tunc praedictae res ad monasterium redeant perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, aud ego ipse vel ulla alia opposita persona hanc cartam traditionis irritare praesumserit ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat Actum in loco, qui dicitur Tuomaringa publice, his praesentibus, quorum hic nomina signantur Signum Helmgeri, qui hanc cartam traditionis fieri rogavit. Signa et aliorum testium. Libo. Prunicho. Sigifrid. Thioto. Chonzo. item Chonzo. Harterih. Kerpret. Emicho. Ekkehart. Hagano. Eto. Engilbold. Heito. Thietmar. Lanpret. Kerwic. Herolt. Alto. Ego itaque Cozolt indignus monachus sancti Galli scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., prid. idus mai annum regis Arnolfi III, Wolvine existente comite.