Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 678

Liphart vertauscht an Abt Pernhard 42 Jucharte Acker- und Wiesland zu Engilmunteswilare gegen Ablösung eines Zinses und das Dreifache an Wald in den Märchen Stiefenhofen, Meginfridis und Paldis.
Datierung: 883 12 – 890 c. 07

Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Liphart quoddam concambium cum venerabili abbate Pernhardo perpetravi Tradidi itaque predicto abbati et advocato illius Wolfperto in Engilmuntiswilare XL iugera in agris et pratis et duo iugera, censum, quem ad monasterium sancti Galli annis singulis reddidi, ad redimendum; reddidi enim unum modium avenae Prefatus autem abba et advocatus eius, qui supra, econtra tradiderunt mihi inter Stivunhovaro marcha et in Meginfridis marcha et inter Paldis marcha tripliciter de silva; illo tamen pacto, ut utraque pars, sicut concambiavit, perpetualiter possideret