Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 676

Sigimunt überträgt seinen Besitz zu Buch und Aisperg an Sanct Gallen und erhält dagegen Klosterbesitz in Birndorf zu Lehen.
Datierung: 890 03 21
Ausstellungsort: Gurtw(e)il

Ego itaque Sigimunt cogitans instabilitatem praesentis vitae et infinitatem perpetuae trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Bernhardus praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis hodierna die habere visus sum ex legitima et paterna hereditate et adquisitione paterna et mea et quicquid mihi contra fratrem meum in portionem iure contingit in loco, qui dicitur Puoch et in Ansirichesperge, tam domibus, quam caeteris aedificiis, mancipiis, agris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro tradita atque delegata esse volo ad praefatum monasterium; ea videlicet ratione, ut ego easdem res ad me recipiam et tempus vitae meae possideam et econtra in beneficium suscipiam a rectore ipsius monasterii quicquid tunc habuit in Piredorf, quando Wichram primum praepositus ibi esse caeperat, excepta illius adquisitione Has vero utrasque res tenipus vitae meae possideam; post obitum autem meum omnia superius memorata ad monasterium sancti Galli redeant perpetualiter possidenda Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut ulla alia opposita persona hanc cartam traditionis pervertere temptaverit auri uncias III et argenti pondera V coactus in publico persolvat et nihilominus eadem carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Churtwila publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Sigimunti, qui hanc traditionein fieri rogavit. sig. Pirihtilo. † Pernhere. † Adalo. † Zazil. † Haicho. † Amalger. item Amalger. † Wolvo. † Eccho. † Luto. † Matheus. † Hiltibold. † Truogo. † Engilbold. † Posso. † Reiccho. † item Engilbold. † Richpold. † Mahterat. † Lantolt. Ego itaque Ratpertus levita indignus ad vicem Wichrammi prepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, XII kal. apr annum Arnolfi regis III, Chadalohum comitem.