Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 662

Kaiser Karl erlässt dem Oadalbert, einem Vassallen Abt Bernhards, den von ihm zu entrichtenden Königszins.
Datierung: 887 07 24
Ausstellungsort: Lustnau

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si petitionibus fidelium nostrorum aurem nostrae serenitatis accommodamus, procul dubio eos promptiores et efficatiores ad nostrum inveniemus obsequium. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter quidam vassallus fidelis nostri Bernhardi venerabilis abbatis, nomine Oadalbertus, per suggestionem Liutperti venerabilis archiepiscopi ac dilecti archicancellarii nostri nostram deprecatus est clementiam, ut eum a quodam censu, quod ad regium ius pertinebat, pro amore Dei et remedio animae nostrae absolveremus. Nos vero pro amore eius, per quem nosmetipsos salvos et absolutos esse speramus, petitioni eius aurem nostrae serenitatis accomodantes ita fieri decrevimus ac omnem censum, quem ad regiam partem reddere debuit, eidem Oadalberto posteribusque suis in integrum donamus et concedimus. Et iussimus hoc nostrae tuitionis praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque sancimus, ut nullus successorum nostrorum potestatem habeat ei inde aliquid exigere aut quocumque modo molestare; sed liceat eundem praefatum Oadalbertum cum omni posteritate sua ea, quae a nobis concessa sunt, quietae et tranquillae possidere. Et ut haec nostrae largitatis concessio firmior habeatur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anulo nostro assignari iussimus. Signum Karoli M serenissimi imperatoris. Amalbertus cancellarius ad vicem Liutperti archicancellarii recognovi et subscripsi. Data VIIII kal. aug., anno dominicae incarnationis DCCCLXXXVI, indictione V, anno imperii piissimi imperatoris Karoli VII. Actum ad Lustenouva in Dei nomine feliciter. Amen.