Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 656

Abt Bernhard vertauscht an Tisi die Hörige Paldsind gegen die Hörige Adalhilt.
Datierung: 886 11 11
Ausstellungsort: (Ober-)Winterthur

Quicquid inter diversas partes varietatis sive consensus utrimque fieri solet necesse est propter futura iurgia devitanda scripto posterorum auribus designare Quapropter notum sit omnibus praesentibus atque futuris, quod ego Bernhardus abba monasterii sancti Galli rogatus sum pro concambio cuiusdam ancillae monasterii nostri, cui nomen est Paldsind, a quodam homine, cui nomen est Tisi. Convenit igitur atque conplacuit ex utraque parte, ut nos illi traderemus praedictam Paldsindam et nos econtra ab ipso in concambium reciperemus ancillam proprii iuris ipsius nomine Adalhiltam. Quod ita cum consensu fratrum nostrorum et cum manu advocati nostri Witonis firmavimus atque peregimus. Actum in Wintartura publice, in praesentia legatorum imperatoris, Salomonis episcopi, Kozperti comitis, Ruadhoi abbatis, Hilteboldi comitis et in praesentia Adalberti comitis Signum Bernhardi abbatis et advocati eius Witonis, qui hoc patraverunt. sig. Lantfrid. † Perihker. † Othere. † Amalrich. item Othere. † item Lantfrid. † Rohfrid. Andreas, † Ithere. † Reginger. † Pato. † Kunderoh. † item Lantfrid. Ego itaque Ratpret indignus levita scripsi et subscripsi Notavi diem sextam feriam, III idus novemb annum Karoli imperatoris V, Adalbertum comitem.