Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 655

Die Aebtissinnen Irmintrud und Perehdrud verleihen an Engilbiric den von ihr zu Hettlingen und Hochfelden übertragenen Besitz gegen Zins.
Datierung: 886 07 30
Ausstellungsort: Adorf

Christi igitur favente clementia Irmindrud et Perehdrud venerabiles abbatisse, filiae Uodelrici comitis et Perehheide, una cum consensu amicorum nostrorum et cum manu advocati nostri Ymmoni complacuit nobis ut res, quas nobis Engilbiric tradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus Ipsa enim tradidit nobis quicquid Ruodpertus frater eius proprietatis illi tradebat, hoc est in pago Durgouve in loco, qui dicitur Hetelinga, inter duabus fluminibus Dura et Thosa, et in pago Duricinum in loco, qui dicitur Hofelda, vel quicquid ad illis locis pertinet, omnia ex integro tradidit atque transfundit ad ipsam nostram ecclesiam pro remedium anime suae et senioris eius Geroldi, tam domibus, quam ceteris edificiis, agris, pratis, silvis, pascuis, campis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, mancipiis quoque et iumentis, pecoribus maioribus et minoribus, omnia videlicet ex integro tradidit; ea videlicet ratione, ut ipsa easdem res ad se teneat tempus vitae eius sub censu annis singulis denario uno in natale sancti Alexandri martyris. Et si illam supervixerit senior eius Geroldus, ipse teneat tempus vitae ipsius et det pro remedium anime illius libras X in quattuor annis ad ipsam ecclesiam sancti Alexandri, et exinde si Deus omnipotens illis concesserit communes heredes, tunc ipsi licentiam redimere habeant cum duobus denariis. Quod si senior eius Geroldus post illius discessum aliam ducit uxorem et ei venient de ipsa heredes, illi licentiam redimendi non habeant. Similiter et ipsa Engilbiric si post obitum domini eius Geroldi alium accipit dominum et ex ipso genuit heredes, redimendi licentiam et illi non habeant; sed ipse res ad ipsam ecclesiam redeant perpetualiter possidende sine ullius contradictione Actum in loco, qui dicitur Ahadorf, in ipsa ecclesia sancti Alexandri martyris publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Irmindrude abbatisse et sororis eius Perehdrude similiter. sig. Ymmo advocati illarum. sig. Uodelrici comitis patris earum. sig. Perehheide matris illarum. sig. Keroldi fratris. sig. Othere. item Othere. Luto. Waltere. Pato. Hugebald. Richgouvo. Amalbert. Fruochenolf. Paldcoz. Cunzo. Erchanbert. Ego itaque Nordpertus indignus presbyter rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, III kal. aug., luna XXIIII anno V Karoli imperatoris, comite vero Adalberto.