Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 654

Die Schwestern Wiclind und Engiltrud schenken ihren väterlichen Besitz zu Sölden und Ambringen an Sanct Gallen und erhalten dagegen eine Hufe zu Wulvilinchoven auf Lebenszeit.
Datierung: 886 07 09
Ausstellungsort: Kirchen

Quicquid inter diversas partes agitur necesse est ob ingruentium malorum rixas devitandas carta conscriptionis publice firmari Quapropter cunctis notum sit, quod nos duae sorores, filiae Scherilonis, ego Wiclind cum manu mariti mei Lantperti et ego Engiltrud cum manu advocati mei Waldkeri, pro remedio animae nostrae parentumque nostrorum reddimus ad monasterium sancti Galli quicquid proprietatis pater noster Scherilo ad sanctum Gallum antea delegavit et nobis cum censu duorum denariorum reliquit. Quae res ob mortem duarum sororum nostrarum in tres partes divisae primam partem soror nostra Adalgart cum manu mariti sui Waldperti coram multis astantibus iam prius sancto Gallo contradidit et suis famulis iure perpetuo statim possidendam; reliquas quoque duas partes modo eidem sancto Gallo firmissime donamus, hoc est omnem proprietatem patris nostri, quam in Prisigauge et in Selidon marcha et in Antparinga marcha visus est habere, et omnia, quae illi ex paternico vel maternico alode venerunt et contra fratres suos in portionem accepit, necnon et cunctam adquisitionem suam, quam in supradictis villis et marchis quolibet tractu adquisivit vel comparavit, id est domibus, aedificiis, curtis, pomariis, vineis, silvis, marchis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest, excepta una parte vineae, quam nepoti suo dedit; ea videlicet ratione nos duae praefatae sorores haec omnia ad supradictum monasterium cum nostra precaria tradimus statim ab ipsius loci rectoribus in aevum possidenda, ut econtra in concambium dimidiam hobam in Vulvilinchovun, quam Mannilin modo habet, ego Wiclind et Lantpret maritus mens et tantum filii nostri tempore vitae nostrae habeamus, aliam quoque medietatem ipsius hobae ego Engildrud vidua et filii mei tantum tempus vitae nostrae possideamus post obitum autem nostrum, sicut modo diximus, eadem hoba ad ipsum monasterium statim plenissime redeat, a nullo ulterius possidenda, nisi ab ipsius monasterii rectoribus Si quis vero, quod fieri non credimus, nos praefatae sorores aut alia ulla opposita persona hanc cartam traditionis irrumpere conatus fuerit reddat ad erarium imperatoris auri uncias III et argenti pondera V Actum in Chirihheim publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Lantperti et coniugis suae Wiclindae et Engildrude et advocati sui Waldkeri, qui hanc conscriptionem fieri decreverunt. Signa et aliorum. † Ysanbart. † Criffo. † Sigifrid. † Reginzo. † Uto. † Reginbold. Ego itaque Cozolt indignus subdiaconus et monachus ad vicem Wichrammi iussus scripsi et subscripsi Notavi diem VII id. iul annum V Karoli imperatoris augusti, Wolvinum comitem.