Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 646

Ruofrid überträgt seinen Besitz zu Zuzwil und Züberwangen an Sanct Gallen.
Datierung: 885 09 08
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego itaque Ruofrid cogitans instabilitatem praesentium et praemia desiderans adquirere futurorum trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Bernhardus praeesse dinoscitur, quicquid in Zuozowilare et Cehibereswanc visus sum possidere, tam domibus, quam ceteris edificiis, agris, pratis, campis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro tradita atque delegata esse volo ad praefatum monasterium; ea videlicet ratione, ut praedictas res ad me recipiam et tempus vitae meae possideam et censum singulis annis exinde persolvam in kal. ian. ad cellam hospitum, quae vocatur Clata cognomine fluvioli vicini, hoc est duos denarios vel quatuor pullos. Similiter et legitimi heredes mei faciant, denegata redimendi licentia tam mihi, quam illis. Si vero legitimi heredes defecerint, praedictae res ad praefatum monasterium redeant serviturae ministerio hospitum Si quis autem, quod fieri non credo, ego aut ulla alia persona hanc traditionem corrumpere temptaverit auri untias III et argenti pondera V coactus in publico persolvat et nihilominus haec carta firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Paldfridi, qui hanc traditionem patravit, sive aliorum testium. † Eschirich. † Ruodpret. † Pato. † Coius. † Peretgoz. † Reginger. † Ruadho. † Ruadpret. † Thiotpret. † Buoto. † Adalram. † Adalpret. † Wolfhart. Ego itaque Sindrammus indignus subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem quartana feriam, VI id. sept annum Karoli imperatoris quartum, Adalbertum comitem.