Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 645

Ruodpurg macht sich und ihre zwei Töchter durch Schenkung einer Hufe zu Lindenberg mit dem auf derselben ansässigen und neun andern Hörigen von dem Dienste Sanct Gallens frei.
Dating: 885 06 30
Place of Composition: Leiblach

Notum sit tam praesentibus, quam post futuris, quod de traditione trium fratrum Ratmundi, Thingmundi et Gemmundi in terra vel familia res sancti Galli multum amplificari potuerunt, nisi negligentia priorum nostrorum eaedem res minus diligenter inquirerentur. Quod cum iunioribus displicere coepisset, mallo et interpellationibus multa de ipsis possessionibus seu familiis adquisierunt, plurima vero adhuc incerta, sed tamen adclamitiva reliquerunt. Ex quibus est mulier quedam nomine Ruodpurg, quae certissimis testibus ad servitium sancti Galli coacta una hoba in loco, qui dicitur Lintiberc, cum servo in ea sedente nomine Annone et novem reliquis mancipiis se et duas filias suas ............. ab eodem servitutis iugo cum prole sibi progenita vel gignenda, venerabili abbate monasterii sancti Galli Bernhardo concedente, mediatoribus praepositis Erchangero et Liutone et advocato Wolfperto liberare satagerunt et ita fecerunt. Actum in loco, qui dicitur Liubilaha, praesentibus istis, quorum hic nomina continentur. Signum Bernhardi abbatis et advocati eius Wolfberti, qui hanc cartam compactionis fieri iusserunt. † Alberici decani. † Palderiti sacratarii. † Liutonis praepositi. † Ruadini hospitarii. † Rimidingi portarii. † Irminfridi camerarii. Signa et aliorum, qui ibidem praesentes erant. Sigibret. Erlene. item Sigibret. Madalbret. Folcherat. Cozpret. Winehart. Hiltine. Emicho. Petto. Ellinwart. Rathelm. Folcholt. Hupret. Palderich. Meginhelm. Hetti. Bernwic. Adalhelm. Ego itaque Reginbret indignus subdiaconus in vicem Liutonis praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem IIII fer., II kal. iul annum vero IIII Karoli imperatoris augusti, Uadalrichum iuniorem.