Reccho überträgt drei Hufen in der Mark Kuchelbach mit einer Wiese zu Alpfen, einen Weinberg und ein Waldstück zu Kuchelbach und einen Acker zu Alpfen an Sanct Gallen und erhält dagegen eine Hufe in Birndorf zu Lehen, ein Pferd und ein Fuder Wein.
Datierung: 885 04 24
Ausstellungsort: Gurtwil
In Christi nomine Ego Reccho pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Bernhardus praeesse dinoscitur, quicquid in pago Alpegoue et in Chuchelebaccharro marcho hodierna die possideo, hoc est quicquid ab Oadalricho cum hereditate mea concambiavi vel quicquid ab aliis hominibus quolibet modo possedi, videlicet tres hobas legitime dimensas cum omnibus adiacentiis, id est curtilibus, edificiis, pratis, agris, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest eo denique pacto, ut unam hobam plenam statim post obitum meum, reliquas quoque duas, hoc est dotem uxoris filii mei cum prato, quod in Alolfun est, post obitum eius rectores ipsius monasterii firmissime possideant Praeterea dono ad praedictum monasterium unam vineam, sicut modo est sepe circumdata, in Chuchilebach et silvulam circa ipsum locum sitam et ab aliorum potestate segregatam cum legitimis marchis, necnon et unum agrum in Alolfun situm iuxta praedictum pratum trado, ut a parte ipsius monasterii statim post obitum meum possideatur Hec omnia videlicet ea ratione ad suprascriptum monasterium trado, ut econtra in beneficium suscipiam unam hobam in Piridorf, quam Perehtine incolebat, cum pecoribus et omnibus rebus, quae hodierna die in eadem hoba inventae sunt, necnon et unum caballum X solidos valentem et unam carradam de vino; similiter quoque raes, quas ego modo trado, cum praefatis rebus ad me recipiens tempus vitae meae sub censu unius denarii possideam, et si quando mihi placuerit, potestatem habeam ipsas raes ad ipsum monasterium permittere et ibi monachicum locum habere iuxta regulam sancti Benedicti. Post obitum tamen meum illa una hoba pleniter dimensa in Chuchilebach cum vinea et praefata silvula et ille ager in Alolfun et illa hoba in Piridorf, quam in beneficium suscepi, ad monasterium sancti Galli sine ullius contradictione redeat; simili quoque modo reliquae duae hobae post obitum uxoris filii mei in ius sancti Galli perpetualiter possideantur. Sed quia ego ipse quandam partem illarum rerum, quas ad sepe dictum monasterium tradidi, cum Oadalricho concambiavi, volo, ut si ipse Oadalrich illud concambium mutare voluerit, raes, quas ipse in Churtwila et Araberge a me prius accepit, rectores monasterii perpetualiter possideant Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut alia ulla persona hanc cartam traditionis corrumpere temptaverit auri uncias III et argenti pondera V coactus in publico persolvat et nihilominus haec carta firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum in Curtwila in publico mallo, coram Adalberto comite, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Reichonis, qui hanc traditionem patravit. sig. Adalberti comitis. † Pernhere. † Richpold. † Cozpret. † Zazil. † item Adalpret. † Adalo. † Zuppo. † Sigimunt. † Amalger. † Willihelm. † Lantpret. † Hupret. Ego itaque Cozolt indignus subdiaconus ad vicem Williboldi presbyteri scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VIII kal. mai annum domni Karoli imperatoris augusti quartum, Adalbertum comitem.