Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 635

Heripret und seine Gattin Cundpric schenken ihren Besitz zu Heldswil an Abt Pernhard und erhalten dagegen ebensoviel zu Ronwil gegen Zins.
Datierung: 884 05 03
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Omne, quod inter partes diversas sanis moribus bonisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est hoc ad praecavenda futura iurgia conscriptioni tradere Quapropter notum sit omnibus scire volentibus quod ego Heripret et uxor mea Cundpric dedimus Pernhardo abbati monasterii sancti Galli quicquid proprietatis in Heidolveswilaro marcha habuimus ut a die praesenti et deinceps in ius monasterii perpetualiter absque ullius contradictione vindicetur Et econtra ab ipso abbate et advocato eius Engilboldo cum consensu fratrum accepimus totidem in Waldchiricharo marcho in loco nuncupato Ramonwilare; ea tamen ratione, ut censum inde annis singulis reddamus, hoc est III maldra, et insuper aremus I iuchum in unaquaque aratura et illud seminemus semine dominico, metamus, introducamus Si quis vero hoc concambium irritare voluerit reddat ad aerarium imperatoris auri uncias III et argenti pondera V Actum in monasterio sancti Galli publice, praesentibus his Signum Heriperti et uxoris eius Cundpirgae, qui hanc cartam patraverunt. † Ruadpret. Lantolt. Cozpret. item Ruadpret. Horskine. Adalram. Horscolf. Egipret. Walthere. Wolvolt. Adalhelm. Lantfrid. Ego Hartman indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicam, V non. mai annum III Karoli imperatoris, sub Adalperto comite.