Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 634

Abt Hartmot verleiht an Amalbert den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Agasul gegen Zins.
Datierung: 884 03 02
Ausstellungsort: Turbenthal

Christi igitur favente clementia Hartmotus abba monasterii sancti Galli. Complacuit nobis una cum consensu fratrum et advocati mei Waldharii ut res, quas nobis tradidit Amalbert, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus Tradidit autem nobis praedictus homo quicquid in Agunsulun habuit; ea ratione, ut uxor illius nomine Atha easdem res ad se recipiat sub censu I denarii et redimendi licentiam omnino non habeat; post obitum vero ipsius nepotes eius, filii sororis ipsius, easdem res sub eodem censu habeant, et si redimere voluerint, cum XII solidis redimendi licentiam habeant; quod si illi non redemerint, redeat ad monasterium perpetualiter possidendum Actum in Turbatun, praesentibus his Signum Hartmoti abbatis et advocati eius Waldharii, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Folchardi decani. sig. Paldariti sacratarii. sig. Heitar portarii. sig. Ruadi hospitarii. sig. Liuthere cellerarii. sig. Imizo camerarii. Signa et aliorum testium. Adalpret. Liutine. Hartpret. Waldhere. Rathere. Reginpret. Sintpret. Pernhart. Liutkis. Richpold. Hiltipret. Kerine. Ego Hartman ad vicem Hartmanni praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem VI non. mart annum III Karoli imperatoris, sub Adalperto comite.