Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 623

Kaiser Karl schenkt den Victorsberg mit dem dazu gehörigen Besitz zu Rankwil und einen Weinberg zu Röttis an Sanct Gallen.
Datierung: 882 09 23

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si peregrinorum et sustentacula pauperum solita provisione gubernamus, plurimum nobis ad aeternam remunerationem prodesse confidimus. Ideoque noverit omnium fidelium nostrorum industria, quod nos divino, ut credimus, instinctu quendam montem, quo reliquiae et ecclesia sancti Victoria constructa esse dinoscitur atque religioso quorundam Scotorum conventu incolitur, ad monasterium sancti Galli iure proprietario contulimus. Hoc est praedictum montem, cum pascuis et silvis, quantum ibidem pertinet ad partem dominicam de curte, de campos et decimas, de iuchos nostros in villa Venommia, insuper unam vineam in villa Rautena prope ecclesiam sancti Martini ex integro cum finibus et pomiferis suis et quae ad eam pertinent; ita videlicet, ut provida sollicitudine a rectoribus eiusdem ecclesiae gubernetur et fratribus ibidem Domino famulantibus solicitudo supradictae ecclesiae succurrat. Et iussimus hoc nostrae auctoritatis praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut deinceps supradictus mons cum legitimis finibus suis, cum pascuis et silvis, quantum ibidem pertinet ad partem dominicam de curte, de campos, de decimae, de iuchos nostros in villa Venommia, insuper una vinea in villa Rautena prope ecclesiam sancti Martini ex integro cum finibus suis et quae ad eam pertinent eiusdem monasterii atque rectorum illius ditioni subiaceat habendum, tenendum et regulariter ordinandum. Et ut deinceps firmum et stabile permaneat, hoc idem praeceptum propria manu firmavimus et anulo nostro iussimus sigillari. Signum M domni Karoli serenissimi imperatoris augusti. Inquirinus notarius ad vicem Liutwardi archicancellarii recognovit et subscripsit. Data VIIII kal. octob., anno incarnationis Domini DCCCLXXXIII, indictione XV, anno vero imperii domni Karoli in Italia secundo, in Francia primo, in Dei nomine feliciter. Amen.