Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 607

Kerenbold überträgt den von ihm zu Leutmärken und Oberdorf und von seinem Vater zu Hessikofen erworbenen Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 878 05 01
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Christi nomine Ego Kerenbold trado ad coenobium sancti Galli cum manu advocati mei Lantolti quicquid adquisitionis in Liutmarinchovan et in ipsa marcha et in Obordorfarromarcha hodierna die visus sum possidere et quicquid pater suus Wolfpret in Hassinchovarromarcha conquisivit, curtem cum domo caeterisque edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici vel nominari potest, omnia videlicet ex integro trado ad coenobium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmotus praeesse videtur; eo pacto, ut easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam sub censu duorum denariorum. Et si aliquando mihi placeat monachicam vitam subire, licentiam habeam in praedicto monasterio regularem vitam suscipere. Sive enim regularem vitam suscipiam, sive non, praedictae tamen res in ius monasterii redeant absque ullius contradictione perpetualiter possidendae Quod si quis inventus fuerit, qui hanc cartam traditionis irrumpere voluerit, primitus iram Dei incurrat deinde ad aerarium regis ea componat, quae in lege Alamannorum continentur et haec carta firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Kerenboldi et advocati eius Lantolti, qui hanc cartam traditionis fieri rogaverunt. † Wetti. Engilbold. Cozolt. Heribrant. Nandker. Ruodpret. Uodalbret. Lanzo. item Ruodpret. Amalunc. Reginbold. Lantpret. Cozbret. Thiotpret. Puoto. Willihelm. Hungoz. Ego itaque Purgolf cum iussione domini mei Hartmoti scripsi et subscripsi Notavi diem V feriam, hoc est kal. mai annum secundum regni domni Karoli, Adalbertum comitem.