Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 602

König Karl schenkt an Beretheida königlichen Besitz zu Mühlheim, Kembs, Sirenz und Schlierbach.
Datierung: 877 04 15

In nomine sancte et individuae trinitatis Carolus divina favente clementia rex. Noverit igitur omnium fidelium nostrorum, presentium scilicet et futurorum industria, quia quaedam fidelissima nostra nomine Beretheida adiit celsitudinem culminis nostri deprecans, ut quasdem res iuris nostri suae proprietati positione contiguas per nostrae auctoritatis munificentiam sibi in proprietatem largiremur, statimque nos propter fidelitatem et obsequii illius instantiam libentissimo animo decrevimus ita facere. Concessimus itaque eidem supradictae Beretheidae in istis villis, id est in Mulinheim et Chembiz et Sienonzo atque Slierbach, terram salicam et mansos XI cum omnibus iuste et legitime ad eosdem mansos pertinentibus, id est terris, pratis, silvis, aquis et viis atque mancipia XVI utriusque sexus in eadem proprietate manentibus; ita videlicet, ut haec omnia supradicta in proprietatem habeat, teneat atque possideat, habeatque potestatem habendi, donandi, vendendi, commutandi vel quicquid exinde facere voluerit, sicut lex et iustitia de proprietate concedit habendum. Et ut hec largitatis nostrae donatio firmior habeatur et per futura tempora certius credatur et diligentius observetur, hoc nostrae auctoritatis preceptum inde conscribi mandavimus propriaque manu confirmantes anuli nostri impressione iussimus sigillari. Signum M Karoli serenissimi regis. Liutwardus cancellarius ad vicem Witgarii archicapellani recognovi. Data XVII kal. mai., anno incarnationis domini nostri iesu Christi DCCCLXXVII, indictione X, anno vero supradicti gloriosissimi regis Karoli primo.