Herebret und Cundbric übertragen ihren Besitz zu Heldswil und Göttikofen an Sanct Gallen.
Datierung: 876 08 28 – 877 08 27
Ausstellungsort: Heidswil
Ego in Dei nomine Herebret et uxor mea Cundbric tradimus ad coenobium sancti Galli quicquid proprietatis visi sumus habere in Hedolveswilare et in Cottinchove et in ipsa marcha, id est domibus ceterisque edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia videlicet ex integro tradita atque delegata esse volumus ad praedictum monasterium, cui modo venerabilis abba Hartmotus praeesse dinoscitur; ea videlicet ratione, ut annis singulis censum exinde persolvamus, id est II denarios aut duos pullos sive I maldrum. Et si redimere voluerimus, cum IIII denariis redimere potestatem habeamus; si autem uxor mea nomine Cundbric me supervixerit, tempus vitae suae possideat, aut si ego eam supervixero, easdem res similiter possideam, legitima quoque procreatio nostra in eundem censum possideat, et si redimere voluerit, cum VI denariis redimat Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ulla alia obposita persona contra hanc cartam traditionis venire aut eam inrumpere conaverit auri uncias III argentique pondera V ad erarium regis coactus persolvat et nihilominus haec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso loco publice, praesentibus istis, quorum hic nomina continentur Signum Hereberti et uxoris eius Cundbrige, qui hanc cartam fieri voluerunt. Signa et aliorum testium. sig. Lantfrid. † Herebrant. † Luito. † Hetti. † Amalbret. † Richart. † Wolfolt. † Cozzolt. Wolvine. † Wanzo. † Pruninc. † Theotram. † Engilbert. † Houdil. † Weidire. † Winidire. Ego itaque Werimbret ad vicem Bernardi praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem VI feriam annum primum Caroli regis, sub Adalberto comite.