Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 597

Richkart schenkt seinen ererbten Besitz zu Brütten an Sanct Gallen und erhält dagegen den Klosterbesitz zu Glattburg gegen Zins.
Datierung: 876 07 19
Ausstellungsort: Wengi

Ego itaque Richkart cogitans pro remedio animae meae parentumque meorum memorque illius sententiae, qua dicitur: Date et dabitur vobis cum manu advocati mei Ruadhoi trado ad coenobium sancti Galli quicquid proprietatis hereditario iure mihi contingit in pago Turgaugensi in loco, qui dicitur Pritta, id est domibus ceterisque aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et quicquid dici vel nominari potest, omnia videlicet ex integro tradita atque delegata esse volo ad predictum monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmodus preesse dinoscitur, absque ullius contradictione perpetualiter possidenda ea tamen pactione, ut ego ipsa Rihckart et advocatus meus Ruadho a rectoribus ipsius monasterii recipiamus quicquid in pago Turgauge in loco, qui dicitur Glataburc, habent et tempus vitae nostrae absque ullius contradictione possideamus post obitum autem amborum ad prefatum redeat monasterium absque ullius obstinatione in aevum possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipsa Rihckart aut advocatus meus Ruadho aut ulla opposita persona hanc kartam traditionis violare temptaverit auri uncias III et argenti pondera V in fisco coactus persolvat et haec karta traditionis nihilominus firma et stabilis permaneat cum testibus subnixa Actum in loco, qui dicitur Wengiu publice, presentibus quorum hic signa continentur Signum Rihckartae et advocati eius Ruadhoi, qui hanc kartam traditionis fieri rogaverunt. † Wanzo. † Lantolt. † Waltheri. † Wito. † Wolfdrige. † Pato. † Hungoz. † Ruadpret. † Cozolt. † Sigimunt. † Reginger. † Lantpret. † Sigimunt. Wunnibold. Ego itaque Purgolf indignus monachus ad vicem Folchardi prepositi scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, hoc est XIIII kal. aug anno XXXVII domni Hludowici regis, sub Adalberto comite.