Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 598

Isaac überträgt seinen Besitz in Goldach an Sanct Gallen.
Datierung: 876
Ausstellungsort: Herisau

Ego itaque Isaac trado ad monasterium sancti Galli quicquid proprietatis in Goldahun et in ipsa marcha hodierna die visus sum habere, id est domibus ceterisque edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia videlicet ex integro tradita atque delegata esse volo ad praedictum monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmotus praeesse dinoscitur; ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam et annis singulis censum inde persolvam, id est II denarios, redemptione mihi omnino denegata. Similiter et legitimus filius meus Wolafrid easdem res in eodem censu possideat redemptione et illi omnino denegata. Legitima quoque posteritas ipsius Wolafredi praefatas res sub praefato censu possideat Si quis autem, aut ego ipse, quod absit, aut ulla opposita persona contra hanc cartam venire aut eam irrumpere voluerit ad erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Herinesouva, praesentibus quorum hic nomina subnotantur Signum Isaac, qui hanc traditionem fieri firmarique rogavit. sig. Lantolt. † Hadabret. † Ruodpret. † Reginger. † Thiotpret. † Reginbold. † Wolfhart. Ego itaque Benedictus monachus atque diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem V fer anno trigisimo VII regis Hludowici, sub Adalberto comite.