Adalbold überträgt seinen Besitz in Schneitberg an Sanct Gallen.
Datierung: 875 11 24
Ausstellungsort: Wengi
In Dei nomine Ego Adalbold trado ad coenobium sancti Galli pro remedio animae meae parentumque meorum quicquid proprietatis in pago Turgauge in monte, qui dicitur Sneitperc, hodierna die visus sum habere, tam domibus, quam ceteris aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et quicquid dici vel nominari potest, omnia videlicet ex integro tradita atque delegata esse volo ad praedictum monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmodus praeesse videtur; ea scilicet pactione, ut ego ipse Adalbold easdem res ad me recipiens tempus vitae meae possideam sub censu unius denarii, et si redimere voluero cum IIII denariis redimendi licentiam habeam. Quod si ego non redemero, tunc sorores meae Irimbric et Friderat praedictas res in praedicto censu possideant. Et si redimere voluerint, cum X solidis redimant. Et si illae non redemerint, tunc praefatae res ad praefatum redeant monasterium absque ullius contradictione perpetualiter possidendae Si quis vero hanc kartam irritam facere voluerit ea componat, que in lege Alamannorum continentur et haec carta firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Wengiu, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Adalboldi, qui hanc cartam fieri rogavit. † Aschere. † Ithere. † Cozzolt. † Maganloh. † Altrich. † Willihere. † Sigimunt. † Thiotker. † Otkis. † Nordpret. Ego itaque Purgolf indignus monachus ad vicem Folchardi praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, id est VIII kal. decemb anno XXXVIII Hludowici regis, sub Adalberto comite.