Abt Hartmot zieht 62 an Waldker verliehene Jucharte zu Zihlschlacht an das Kloster zurück und verleiht dagegen an Waldker ebensoviel zu Gebertswil.
Datierung: 874 06 29
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris quod ego Hartmotus abba monasterii sancti Galli una cum consensu fratrum et advocati nostri Heiter res, quas Waldker in Zillenslate sub censu unius maldri habuit, hoc est LXII iuchos, ad nos recepimus, omnia videlicet ex integro, tam domibus, quam aedificiis, campis, pratis, agris, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, amodo et deinceps possessuri; ea videlicet ratione, ut in Kebirates marcha ipse Waldker et legitima procreatio eius aequalem partem illarum rerum totum tempus vitae suae sub censu unius maldri sine ulla contradictione in concambium recipiant redemptione ipsarum rerum illis omnino denegata Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Hartmoti abbatis et advocati eius Heiter, qui hanc cartam concambii fieri decreverunt. sig. Thiothardi decani. † Folchardi prepositi. † Hartmanni cellerarii. † Paldariti portarii. † Engilrammi hospitarii. † Richperti sacrarii. † Otwini camerarii. Signa et aliorum testium, qui ibidem praesentes adfuerunt. † Waldker. † Waldram. † Engilbold. † Heribrant. † Reginger. † Lantpret. † Caminolf. † Hungoz. † Wallod. Ego itaque Purgolfus indignus monachus ad vicem Ruadini monachi scripsi et subscripsi Notavi diem III fer., id est III kal. iul anno XXXV Hludowici regis, sub Adalberto comite.