Rating überträgt vier Jucharte zu Rüterswil an Sant Gallen.
Datierung: 874 06 25
Ausstellungsort: Uznach
Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris quod quidam homo nomine Ruadhere tradidit hereditatem suam in loco, qui dicitur Ruadherreswilare, quod est in pago Zurichgauge situm, ad monasterium sancti Galli, et ipse praefatus Ruadhere illa traditione non redempta dedit de aea quandam partem filiae suae Wieldrudae. Tunc ego Rating vir eius et illa coniunx mea a venerabili abbate Hartmoto et advocato eius Heitar rectoribusque ipsius loci in publico placito mallati reddidimus eam. Illa autem reddita tradidi ad supradictum monasterium IIII iuchos in supra nominata villa Ruadherreswilare; ea ratione, ut ego ipse et coniunx mea et omnis legitima nostra procreatio illam redditam terram et hos IIII iuchos ad nos reciperemus in censum annis singulis III maldrorum perpetualiter possidendum. Et si nos absque iustis heredibus deficeremus, tunc omnia reverterentur ad praefatum monasterium in aevum possidenda Si quis vero, quod fieri non credo, si nos ipsi aut ulla persona contra hanc cartam venire temptaverit ad aerarium regis auri untias III, argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilominus firma et stabilis permaneat Actum in Uzzinaha publice, praesentibus istis, quorum hic nomina continentur Signum Ratingi et uxoris eius Wieldrud, qui hanc traditionem fieri voluerunt. Signa et aliorum testium. † Hadamar. † Heitar. † Paldolt. † Paldini. † item Heitar. † Perehtolf. † Erlolf. † Uoto. † Hunolf. † Ruadpret. † Reginolf. † Kebehart. † Hartman. † Heribret. † Hebinolf. † Helidolf. Ego Engilbret in vicem Folchardi praepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem VI fer., VII kal. iul annum XXXVII regni Hludowici, sub Humfrido comite.