Ruadstein schenkt seine Hufe zu Siggingen an Sanct Gallen.
Datierung: 874 05 30
Ausstellungsort: Siggingen
In Dei nomine Ego Ruadstein cogitans pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmotus praeesse dinoscitur, unam hobam in loco, qui dicitur Sickinga, plenam et legitime mensuratam ea videlicet ratione, ut ex praesenti traditionis die in dominio praedicti monasterii sine ullius contradictione perpetualiter persistat. Si autem praedicta hoba a rectoribus supradicti coenobii alicui causa beneficii prestita fuerit et a communi servitio monasterii separata, tunc ego Ruadstein et legitima mea procreatio potestatem habeamus eandem hobam ad nos recipere et a iure monasterii penitus auferre in propriosque usus, ut nobis placuerit, exercere. Si autem ista traditio a rectoribus monasterii tali conditione, ut a me peracta est, persistere conceditur, tunc praedictae res in dominio praedicti monasterii perpetualiter persistant Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ulla alia persona hanc traditionis cartulam irrumpere conaverit, irrita sit eius machinatio et ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat haec autem traditionis cartula nihilominus firma et immobilis persistat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Sickinga publice, praesentibus istis, quorum hic signa notantur Signum Ruadstein, qui hanc traditionis cartam fieri voluit. sig. Cundhere. † Walthere. † Rathelm. † Otto. † Kerhere. † Kerolt. † Cundhart. † Anno. † Willibold. † Uadalbert. † Werinbold. † Azzo. Ego itaque Liuto indignus monachus et diaconus in vicem Coteberti praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem dominicam, kal. iun annum XXXIIII Hludowici regis, comitem vero Uadalrichum.