Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 572

Willebold schenkt gegen Aufnahme in das Klosterhospital demselben seinen Besitz zu Uzwil.
Datierung: 873 05 17
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego Willebold senio meo providens et ei, quae illud comitari solet, penuriae trado ad monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmotus praeest, terrulam meam, quam habeo in Uzonwilare, hoc est XX iugera eo pacto, ut ipsa terrula ad domum peregrinorum serviat et ego ibi in domum hospitum suscipiar et usque ad finem vitae meae ibi victum et vestitum habeam, sicut primus illorum iuniorum, hoc est omnibus annis unum vestimentum lineum et aliud laneum et tertio anno pallium, si vetus ita attritum est, et calciamenta et alias impensas accipiam, sicut caeteri in ipso monasterio. Et hoc volo, ut ipsa possessiuncula nulli umquam in beneficium praestetur Quod si factum fuerit, ut ille ager ab hospitali tollatur et ego ibi victualia non habeam, tunc mea mihi absque ullius contradictione vindicem. Actum in ipso monasterio, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Engelrammi hospitarii. sig. Heitarii centurionis et aliorum testium. † Wilhere. † Waldpert. † Hartman. † Richpert. † Thancpert. † Ruodpert. Ego itaque Notker ad vicem Winidharii monachi scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, XVI kal. iun annum XXX tertium regni Hludowici iunioris, sub Adalberto comite Durgaugensi.