Kebehart überträgt seinen Besitz in Huzikon an Sanct Gallen.
Datierung: 873 (875) 04 30 (28)
Ausstellungsort: Huzikon
In Dei nomine Ego Kebehart trado ad coenobium sancti Galli pro remedio animae meae et parentum meorum quicquid proprietatis in Huzzinhovan hodierna die habere visus sum, id est pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro tradita atque delegata esse volo ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis abbas Hartmotus praeesse dinoscitur; ea videlicet ratione, ut uxor mea nomine Erchansind duas partes possideat usque ad finem vitae suae et censum inde persolvat singulis annis, id est duos denarios, et tertiam partem duae ipsius filiae habeant sub eodem censu. Post obitum vero illius ad filias redeat et supradictum censum inde persolvant, id est duos denarios, usque dum ad integram aetatem perveniant; tunc licentiam habeant redimendi cum quatuor denariis. Et si legitima procreatio eis fuerit, in eodem censu et in eadem redemptione possideat, si antea non fuerit redemptum. Si autem moriuntur sine liberis, tunc omnia ex integro sine ulla contradictione ad supradictum monasterium redeant Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut ulla opposita persona contra hanc kartam traditionis venire contenderit auri untias duas et argenti pondera quinque in fisco coactus persolvat et nihilominus ista karta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in ipsa villa, id est in Huzzinhovan publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Kebeharti, qui hanc traditionem fieri rogavit. Signa et aliorum testium, qui ibidem praesentes fuerunt. sig. Reginbreht. † Swab. † Palderihc. † Irinc. † Erchanbold. † Erchanger. † Nandpret. † Heinhart. Ego itaque Lantpertus indignus monachus ad vicem Wolfharti presbiteri scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., II kal. mai anno XXXVII Hlodowici regis, sub Adalberto comite.