Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 568

Abt Hartmot verleiht an Erchena den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Goldach gegen Zins.
Datierung: 872 06 20 – 873 06 19
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi largiente clementia Hartmotus abba monasterii sancti Galli. Complacuit mihi una cum consensu fratrum mihi subiectorum et manu advocati mei Cozzolti res, quas nobis Erchena in loco, qui dicitur Coldaha, contradidit, ei per hanc precariam represtare Tradidit igitur cum manu advocati sui Wolfdrigi ad monasterium sancti Galli omnem proprietatem suam, quam vel ex parentum successione vel etiam sua adquisitione in loco, qui dicitur Coldaha, dinoscebatur habere; ea tamen conditione, ut illa eandem proprietatem ad se recipiens quamdiu vixisset sub censu unius denarii ipsam possideret; illo autem adiuncto, quod illam tradidit proprietatem, quam extra priorem traditionem in Arboginensi pago videbatur habere, et ex illa, ut dictum est, singulis annis unum denarium ad supradictum persolveret monasterium, et illi adhuc in carne viventi ceterisque omnibus tam viris, quam feminis, nulla deinceps redimendi concederetur licentia, sed post obitum illius supradicta possessio ad prefatum locum absque ullius contradictione cum omnibus ad eam pertinentibus revocaretur in aevum possidenda Actum in monasterio supra nominato, in basilica sancti Galli, presentibus quorum hic signa continentur Signum Hartmoti abbatis et advocati sui Cozzolti, qui hanc precariam fieri voluerunt. sig. Thiothardi decani et prepositi Folchardi. sig. Waltharii sacratarii. † Alberici cellerarii. † Palderiti portarii. Irfingi hospitarii. † Hartmanni camerarii et ceterorum, qui ibi presentes aderant. sig. Erchana. † Wolfdrige. Amalunc. † Waldram. Pato. Lantfrid. Puoso. Wito. Horscolf. Folhart. Reginger. Adalram. Ruadpret. Reginbold. Maganalo. Ego itaque Liuto indignus monachus et diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicam annum XXXIII Hludowici iunioris, sub comite Adalberto.