Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 563

Herich vertauscht an Abt Grimald seinen Besitz zu Bargen (?) gegen den Klosterbesitz zu Feldhausen (?).
Datierung: 841 - 872

Omne namque, quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia devitanda succedentibus temporibus conscriptionis vinculo conligare Convenit igitur Herichum cum Grimaldo abbate eiusque advocato Moysi, ut firmitates pari ratione conscriptas sui perpetrarent concambii, sicut et fecerunt Dedit namque memoratus abba praefato viro Hericho quicquid in Veldhusun in comitatu Witperti ad monasterium sancti Galli pertinebat; et e contrario accepit a praefato homine Hericho quicquid in Barahdorf in comitatu Uadalrici ex paterno iure visus fuerat habere, id est aedificiis, pascuis, silvis, viis, marchis omnibusque ipsius iure subiectis. Haec autem condictio concambii tali ratione acta est, ut deinceps utraque pars pro possessione propria firmitatis emissionem habeat, videlicet ut acceptum partibus coenobii sancti Galli ibidem firmatum sit in possessionem perpetuam, similique modo iam dictus Herichus eadem firmitate praedictas res suae proprietati vindicet possidendas, scilicet quicquid a coenobio sancti Galli et a Grimaldo abbate concambiavit Haec itaque praesens concambii carta ex utraque parte absque ullius contradictione firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa