Herefrid vertauscht an Abt Grimald seinen Besitz zu Sindkerisriod und Paldrammisriod gegen Hemigkofen.
Datierung: 872 06 04
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod ego Herefrid cum venerabili abbate Grimaldo et cum advocato suo Adalwico quoddam propter commoditatem meam perpetravi concambium Tradidi itaque illis in Sindkerisriod et in Paldrammisriod quicquid proprii iuris habere visus sum illi autem econtra mihi tradiderunt Heminishobam, ut sicut ipsis primitus a Ratmoto contradita fuerat et ad monasterium sancti Galli delegata, sic mihi pleniter illam ad possidendum tradiderunt. Et ut manifestiora forent adiacentia illius hobae et ne ullam inquietudinem aut contradictionem a quoquam sustinerem, decreverunt idem rectores praedicti monasterii, ut sicut a Thiodolfo in omnibus adiacentiis ad marcham illius hobae comprehensum fuerat, meae subiacere potestati. Hoc etiam addiderunt, ut unicuique notum esset, quod cum facto huius concambii etiam illam mallationem ego ipse reconciliavi, pro qua semper ab illis mallatione et fatigatione aggressus fueram Hoc etiam concambium decreverunt, ut sine ullius contradictione utraque parte firmum et stabile persisteret in aevum ad possidendum Actum in monasterio sancti Galli coram sanctum altare praedicti confessoris Christi publice, presentibus istis, quorum hic signa notantur Signum Grimaldi abbatis et praepositi sui Coteberti et advocati Adalwici, qui hoc concambium cum Herefrido commiserunt. sig. Hartmoti decani. sig. Waltharii sacratarii. † Alberici cellararii. † Palderici portarii. † Irfingi hospitarii. † Hartmanni camerarii et aliorum testium nomina. † Ummo. † Froolf. † Sigehart. † Folcholt. † Petto. † Hupret. † item Petto. † Engilhere. † Lantfrid. † Palderic. † Herebrant. † Heimo. † Erchanbold. † Perenhart. † Zeizarn. † Erlebold. † Uogo. † Truogo. † Emicho. † Elolf. † Engilbold. Ego itaque Liuto indignus monachus et diaconus in vice Coteberti praepositi scripsi et subscripsi Notavi men. iun. et IIII feriam nonasque eiusdem mensis annum XXXIII Hludowici regis, sub comite vero Uadalricho.