Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 559

Patacho überträgt seinen Besitz zu Meginbrehteswilare an Sanct Gallen.
Datierung: 872 05 14
Ausstellungsort: Krähenberg

Ego itaque in Dei nomine Patacho tractans et recogitans de salute et de remedio animae meae trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, ubi Crimaldus abba praeesse cognoscitur, quicquid proprietatis in Meginbrehteswilare praesenti die visus sum habere ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam censumque annis singulis inde persolvam, id est unum denarium. Post meum vero obitum praefatae res Warmundus et legitimi heredes illius habeant et censum singulis annis inde reddant, id est tres denarios. Si autem filii Warmundi supradictas res redimere voluerint, cum quinque solidis id faciant. Si autem illi redimere noluerint, tunc post obitum illorum praedictae res redeant ad ius monasterii perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse vel alia ulla persona contra hanc cartam tradicionis venire temptaverit ad erarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et quod inchoaverit minime perficiat, sed haec carta firma et stabilis maneat cum stibulacione subnixa Actum in Chreginberc publice, praesentibus istis, quorum hic nomina continentur Signum Patachonis, qui hanc tradicionem fieri rogavit. † Haicho. † Cozpret. † Folrat. † Irfinc. † Ruoadpret. † Wiserihc. † Werdin. † Staracholf. Ego itaque Winidhere in vicem Rihcperti presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, XVIII kal. iun XXXIII anno regnante rege Hludowico, sub Uodalricho comite.