Uodalkard überträgt ihren Besitz im Nibelgau an Sanct Gallen.
Datierung: 872 05 14
Ausstellungsort: Rothis(?)
Ego itaque in Dei nomine Uodalkart tractans et recogitans de salute et de remedio animae meae trado atque transfundo cum manu advocati mei Heribranti ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus abba praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis presenti die in Nibilgauge visa sum habere eo videlicet pacto, ut ego ipsa easdem res ad me recipiam censumque annis singulis inde persolvam, id est duos denarios. Similiter et mea legitima procreatio praefatas res ad se recipiat et eundem censum annis singulis inde persolvat. Si autem mihi legitimi heredes defecerint, tunc praefatae res redeant ad ius monasterii perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non spero, si ego ipsa vel alia ulla persona contra hanc cartam traditionis venire temptaverit ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et quod inchoaverit minime perficiat, sed haec carta firma et stabilis maneat cum stipulatione subnixa Actum in Roten publice, praesentibus istis, quorum hic nomina continentur Signum Uodalkardae et advocati eius Heribranti, qui hanc traditionem perpetraverunt. sig. Hartarihc. † Erhart. † Ouvo. † Rathelm. † Paldinc. † Weliman. † Ehso. † Engilbold. † Engilhelm. † Uto. † Tagebert. † Uoto. Ego itaque Pernhart indignus subdiaconus in vicem Rihcperti presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, XVIII kal. iun XXXIII anno regni Hludowici, sub Cozperto comite.