Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 557

Folcharat vertauscht an Abt Grimald seinen erworbenen Besitz zu Opfenbach gegen Klosterbesitz bei der Zelle Meginberts und andern in demselben Gau.
Datierung: 872 04 14
Ausstellungsort: Buchhorn (Friedrichshafen)

Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod ego Folcharatus illam adquisitionem, quam adquisivi a Gundachario in marcha villulae, quae dicitur Offinbach, filio meo Ruadingo potestativa manu donavi. Post obitum vero illius ipsum adquisitum filio ipsius Ruadingi, nepoti scilicet meo, contradidiPostea consilio amicorum ipsas res cum manu ipsius nepotuli mei Folcharati ad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba praeest, donavi, et econtra in concambio de ipso monasterio accepi quicquid Wolfpero servus ipsorum monachorum possidendo habuit, situm iuxta Cellam Meginberti, et quicquid in ipso die concambii in eadem marcha cum praeposito Cotaberto et advocato Podoloto comitante populo et testibus circuivi; insuper accepi quicquid Engilrammus ad ipsum monasterium in ipso pago tradidit. Haec autem condictio concambii tali ratione acta est, ut deinceps utraque pars pro possessione propria firmitatis emissionem habeat, videlicet ut acceptum partibus coenobii sancti Galli ibidem firmatum sit in possessionem perpetuam, similique modo iam dicti Folcharatus senior et nepos eius Folcharatus iunior eadem firmitate praedictas res suae proprietati vindicent possidendas, scilicet quicquid a coenobio sancti Galli et Grimaldo abbate concambiaverunt Haec itaque praesens concambii carta ex utraque parte absque ullius contradictione firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Puachihorn publice praesentibus istis Signum Folcharati senioris et nepotis eius Folcharati iunioris, qui hoc concambium fecerunt. sig. Grimaldi abbatis et advocati sui Hiltibranti, qui istud voluerunt fieri. sig. Hartmoti decani. sig. Cotaberti praepositi. † Waltarii sacratarii. † Albrici cellararii. † Hartmanni camerarii. † Paldariti portarii. † Irfingi hospitarii. † Hiltiboldi missi regis. † Reginolf. † Kerolt. † Ruadstein. † Hadapret. † Reginpret. † Sigipret. † item Sigipret. † Erlene. † Eskirih. † Wiserih. † Helidpret. † item Wiserih. † Wolfpret. † Thiothere. † item Thiothere. † Folcholt. † item Folcholt. † Hiltibrant. † Werinpret. † Chunipret. † Hiltibold. † Folcharat. item Chunipret. † Walthere. Ego itaque Liuthartus indignus monachus atque bibliothecarius rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, id est XVIII kal. mai anno XXXIII regni Hludowici, sub Uadalricho comite.