Abt Grimald verleiht an Reginger den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Wangen gegen Zins.
Datierung: 872 03 19
Ausstellungsort: Mönch-Altorf
Christi favente gratia Grimaldus abba monasterii sancti Galli una cum consensu fratrum et advocati nostri Heitar. Complacuit nobis, ut res, quas Reginger cum manu advocati sui Perehtgeri potestativa manu nobis contradidit per hanc precariam ei represtaremus, quod et ita fecit Ipse enim tradidit nobis ecclesiam suam, quae est in Wangun in pago Zurihgouve, et quicquid terrae nunc ad ipsam ecclesiam pertinere videtur vel quicquid decimae seu terrae vel aliarum rerum ab ullo hominum pro remedio animae suae amodo et deinceps annis singulis tribuitur omnia videlicet ex integro, tam ipsa basilica, quam cunctis rebus eiusdem basilicae intus vel forinsecus positis, aedificiis, campis, pratis, agris, silvis, viis, marchis, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, aquis aquarumque decursibus et quaeque dici vel nominari possunt nobis cum omni integritate firmiter ac perenniter ipse tradidit atque delegavit; ea quippe ratione, ut Wieldrud ipsas res iuxta quod illi antea avus praefati Regingeri, nomine Wolfhartus, constituit, omni tempore vitae suae absque ulla contradictione possideat, et ipse Reginger iam a praesenti annis singulis censum IIII denariorum inde persolvens post eius obitum quamdiu vixerit haec ipsa sub eodem censu possideat. Et si mater eius Perehtgart illum supervixerit, ipsa easdem res sub praefato censu tempus vitae suae firmiter habeat. Quod si legitimi heredes, hoc est filii vel filiae, ex propriis membris praescripti viri procrecati fuerint, ipsi etiam post horum obitum praefata omnia totum tempus vitae suae sub predicto censu IIII denariorum firmiter habeant, redemptione quoque earundem rerum tam sepe praedicto viro Regingero, quam et filiis ulterius omnino denegata. Si autem legitimos filios, sicut superius dixi, non adquaesierit vel si ipsi ex membris eius procreati penitus defecerint, tunc statim supradictae res post obitum Wieldrudae et Regingeri ac matris eius Perehtgartae ad nos cum omni integritate redeant hereditario iure perpetim possidendae Actum in loco, qui Altorf Monachorum dicitur publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Heitar, qui hanc precariam perpetraverunt. sig. Hartmoti decani. sig. Waltharii sacratarii. sig. Hartmanni camerarii. sig. Albrici cellerarii. sig. Irfingi hospitarii. sig. Paldariti portarii. sig. Folcharti praepositi. Signa quoque aliorum testium, qui presentes ibidem fuerunt. † Lantolt. † Svab. † Amalrih. † Perehtger. † Theodolt. † Adalpret. † Erchanpret. † Paldine. † item Erchanpret. † Uozo. † Adalhelm. † Pebo. † Coldine. † Wolfhart. † Zuppo. † Paldolt. † Perehthart. † Walthere. † Otger. † Erlabold. Ego itaque Wichram indignus diaconus atque monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem quartae feriae, XIIII kal. april anno XXXIII regni Hludowici, sub Hunfrido comite.