Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 555

Die Brüder Remming und Engilram schenken ihren Besitz zu Bollschweil (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 871 09 07
Ausstellungsort: Bollschweil(?)

In Dei nomine Ego Remmingus et Engilrammus fratres pro remedio animae nostrae meditantescommuni manu fraternoque consensu tradimus ad monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Grimaldus regimen prestitisse dinoscitur, quicquid in Buabiliniswilare habere ac possidere videmur in agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitu et reditu vel quicquid dici aut nominari potest eo vidilicet pacto, ut illae ipsae res, quas supra signavimus, nec nobis nec ullo alteri homini cum censu vel alia aliqua causa concessae sint ad aliquod tempus habendum, sed statim ex integro sine ullius contradictione ad supradictum redeant monasterium eternaliter possidendum Si quis vero, quod fieri non credo , aut nos ipsi aut ulla opposita persona hanc cartam traditionis irrumpere conaverit, irrita sit eius inceptio et ad aerarium regis auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat haec autem traditionis carta firma et immobilis persistat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Buabiliniswilare publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Hadaberti advocati sancti Galli, qui hanc traditionem simul cum praeposito Thiothardo recepit, sig. Remming, et Engilrammi, qui hanc perpetrari voluerunt traditionem. sig. Libo. Engilram. Palfrid. Thiotpold. Ego itaque Liuto indignus monachus necnon et diaconus in vicem Thiothardi praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, VII id. sept anno XXXIII Hludowici regis et sub filio eius Karolo rectore eiusdem pagi, in quo praefatae res sitae sunt, id est Prisicouve.