Adalleip überträgt seinen erworbenen Besilz zu Egringen an Sanct Gallen.
Datierung: 870 12 21
Ausstellungsort: Egringen
Ego in Dei nomine Adalleip trado ad coenobium sancti Galli omnem conquisitionem meam, quam modo conquisitam habeo in Agaringun pro remedio animae meae id est curtile cum sepe circumcincta atque aedificiis superpositis, agris, nihil dimittens, sed omnia tradens sub ea ratione, ut easdem res, si ab hac infirmitate convaluero, ad me recipiam et annis singulis ad missam sancti Galli censum inde persolvam, id est II denarios. Similiter et legitimi mei heredes de me geniti faciant, si easdem res habere voluerint. Quod si ab hac infirmitate non convaluero et heredes mei legitimi defecerint, tunc statim ad prefatum locum sepedictae res pleniter redeant vel quandocumque ab hac luce discessero, redimendique licentiam nec ego nec heredes mei habeant Nullusque hanc cartam inrumpere conetur quod si quis fecerit, illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur et haec rata nihilominus permaneant Actum in Agaringun Signum Adalleip, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Amalbert. † Adalger. Sigihart. Pabo. Wolvolt. Gerleih. Uato. Heimo. Willirih. Notavi diem veneris, XV kal. ian anno XXVIIII Hludowici regis gloriosissimi et Karolo principe in comitatu Prisigauge. Theothart scripsit