Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 552

Sigibert vertauscht an Abt Grimald zwei Hörige gegen zwei andere.
Datierung: 870 04 14
Ausstellungsort: Ruadgozzeswilare

Notum esse plurimis desideramus, qualiter ego Sigibertus concambium feci cum Grimalto venerabili abbati et ipsius advocato Hildipranto Dedi ergo eis in dominium domus sancti Galli Christi confessoris servos nominibus his: Caudentium et Herigerum ipse vero consilio cum fratribus eiusdem monasterii sancti Galli inito una cum manu advocati sui praedicti Hildibranti econtra dedit mihi alios servos, nominibus Rato et Selihger, simili recompensatione probatos. Si quis sit, qui libellum huius concambii inrumpere temptet, inchoatum suum nullo peragat inienio, sed firma permaneat Actum in villa Ruadgozzeswilare coram istis testibus Signum Sigiberti, qui hoc concambium fecit. Signa ceterorum testium: Thiethere. Erline. Eskerihc. Hildibrant. Erline. Wolfpret. Madalpret, item Madalpret. Perinker. Sigiro. Werimpret. Isinpret. Witpot. Altine. Folcholt. Edilleoz. Wenito. Anno regnante Hludowico serenissimo rege XXXI. Ego itaque Ruadganc scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, XVIII kal. mai., sub Uodalrico comite